monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 4, 19
Duas eius urbanas res praeterire non possum. secutus erat in provinciam Cretam Occium Flammam proconsulem. Graeci coeperunt in theatro postulare, ut Sabinus maximum magistratum gereret. mos autem est barbam et capillum magistratui Cretensium summitte(re). surrexit Sabinus et silentium manu fecit, deinde ait: hunc magistratum ego Romae bis gessi. bis enim reus causam dixerat. Graeci non intellexerunt sed bene precati Caesari petebant, ut illum honorem Sabinus et tertio gereret.